Epistula ad Ephesios, 1
1. Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Jesu
2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo
3. benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo
4. sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu ejus in caritate
5. qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suæ
6. in laudem gloriæ gratiæ suæ in qua gratificavit nos in dilecto
7. in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus
8. quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
9. ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ secundum bonum placitum ejus quod proposuit in eo
10. in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quæ in cælis et quæ in terra sunt in ipso
11. in quo etiam sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ
12. ut simus in laudem gloriæ ejus qui ante speravimus in Christo
13. in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestræ in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
14. qui est pignus hereditatis nostræ in redemptionem adquisitionis in laudem gloriæ ipsius
15. propterea et ego audiens fidem vestram quæ est in Domino Jesu et dilectionem in omnes sanctos
16. non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
17. ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus
18. inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus quæ divitiæ gloriæ hereditatis ejus in sanctis
19. et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credidimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus
20. quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in cælestibus
21. supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro
22. et omnia subiecit sub pedibus ejus et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ
23. quæ est corpus ipsius plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur