1. vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

1. Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu lo conventus dicens:

2. loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas

2. “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas,

3. si holocaustum fuerit ejus oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

3. si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;

4. ponetque manus super caput hostiæ et acceptabilis erit atque in expiationem ejus proficiens

4. ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens.

5. immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

5. Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus.

6. detractaque pelle hostiæ artus in frusta concident

6. Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;

7. et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

7. et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita,

8. et membra quæ cæsa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quæ adherent jecori

8. membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem.

9. intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

9. Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.

10. quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

10. Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret;

11. immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum

11. immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum;

12. dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis

12. dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari.

13. intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

13. Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.

14. sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbæ

14. Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam.

15. offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

15. Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris.

16. vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

16. Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;

17. confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

17. confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino.





“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina