1. in principio creavit Deus cælum et terram

1. In principio creavit Deus caelum et terram.

2. terra autem erat inanis et vacua et tenebræ super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

2. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3. dixitque Deus fiat lux et facta est lux

3. Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.

4. et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras

4. Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.

5. appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus

5. Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.

6. dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis

6. Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.

7. et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum et factum est ita

7. Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.

8. vocavitque Deus firmamentum cælum et factum est vespere et mane dies secundus

8. Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.

9. dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita

9. Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.

10. et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

10. Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11. et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum cujus semen in semet ipso sit super terram et factum est ita

11. Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita.

12. et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum

12. Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13. factumque est vespere et mane dies tertius

13. Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14. dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

14. Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,

15. ut luceant in firmamento cæli et inluminent terram et factum est ita

15. ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita.

16. fecitque Deus duo magna luminaria luminare majus ut præesset diei et luminare minus ut præesset nocti et stellas

16. Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas.

17. et posuit eas in firmamento cæli ut lucerent super terram

17. Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram

18. et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum

18. et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19. et factum est vespere et mane dies quartus

19. Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20. dixit etiam Deus producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cæli

20. Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”.

21. creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum

21. Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;

22. benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram

22. benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram”.

23. et factum est vespere et mane dies quintus

23. Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24. dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas factumque est ita

24. Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita.

25. et fecit Deus bestias terræ juxta species suas et jumenta et omne reptile terræ in genere suo et vidit Deus quod esset bonum

25. Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.

26. et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra

26. Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”.

27. et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

27. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.

28. benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram

28. Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”.

29. dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam

29. Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam

30. et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita

30. et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita.

31. viditque Deus cuncta quæ fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

31. Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.





“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina