1. sectamini caritatem æmulamini spiritalia magis autem ut prophetetis

2. qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria

3. nam qui prophetat hominibus loquitur ædificationem et exhortationem et consolationes

4. qui loquitur lingua semet ipsum ædificat qui autem prophetat ecclesiam ædificat

5. volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam major est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat

6. nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina

7. tamen quæ sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur

8. etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum

9. ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in æra loquentes

10. tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est

11. si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus

12. sic et vos quoniam æmulatores estis spirituum ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis

13. et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur

14. nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est

15. quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente

16. ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotæ quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit

17. nam tu quidem bene gratias agis sed alter non ædificatur

18. gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor

19. sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua

20. fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote

21. in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus

22. itaque linguæ in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus

23. si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotæ aut infideles nonne dicent quod insanitis

24. si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus dijudicatur ab omnibus

25. occulta cordis ejus manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est

26. quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad ædificationem fiant

27. sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur

28. si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo

29. prophetæ duo aut tres dicant et ceteri dijudicent

30. quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat

31. potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur

32. et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt

33. non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum

34. mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit

35. si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia

36. an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit

37. si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quæ scribo vobis quia Domini sunt mandata

38. si quis autem ignorat ignorabitur

39. itaque fratres æmulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere

40. omnia autem honeste et secundum ordinem fiant





“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina