1. in finem psalmus David

2. Domine in virtute tua lætabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer

3. desiderium animæ ejus tribuisti ei et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum diapsalma

4. quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso

5. vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum et in sæculum sæculi

6. magna gloria ejus in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum

7. quoniam dabis eum benedictionem in sæculum sæculi lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo

8. quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur

9. inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt

10. pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis

11. fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum

12. quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire

13. quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis præparabis vultum eorum

14. exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas



Livros sugeridos


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.