1. In finem. Psalmus David.

2. Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.

3. Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

4. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

5. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi.

6. Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.

7. Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

8. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.

9. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

10. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.

11. Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,

12. quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.

13. Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.

14. Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina