1. Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ;

2. adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.

3. In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.

4. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui.

5. Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;

6. quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.

7. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.

8. Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum ; opera manuum tuarum ne despicias.





“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina