1. In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

2. Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.

3. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.

4. Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.

5. Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

6. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:

7. ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

8. Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.

9. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:

10. in quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.

11. Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.

12. Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.





“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina