1. Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ;

2. sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.

3. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.

4. Dominus justus concidit cervices peccatorum.

5. Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

6. Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:

7. de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

8. Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.





“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina