1. Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.

2. Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

3. Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.

4. Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.

5. Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;

6. in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini:

7. moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.

8. Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt

9. a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.





“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina