1. Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:

2. in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me ;

3. animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.

4. Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

5. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est !

6. Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.





“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina