1. In finem. Intellectus David,

2. cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

3. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

4. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.

5. Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6. Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.

7. Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8. Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent:

9. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

10. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

11. Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.





“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina