1. Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

2. Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.

3. Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.

4. Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.

5. Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges.

6. Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum.

7. De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.





Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina