1. Alleluja. Laudate Dominum de cælis ; laudate eum in excelsis.

2. Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.

3. Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen.

4. Laudate eum, cæli cælorum ; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,

5. laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.

6. Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ; præceptum posuit, et non præteribit.

7. Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ;

8. ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ;

9. montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;

10. bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ ;

11. reges terræ et omnes populi ; principes et omnes judices terræ ;

12. juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:

13. quia exaltatum est nomen ejus solius.

14. Confessio ejus super cælum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.





“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina