1. Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,

2. nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,

3. forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,

4. forsitan aqua absorbuisset nos ;

5. torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

6. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

7. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

8. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.





“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina