1. Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

2. De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates.

3. Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

4. Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.

5. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

6. Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

7. Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.

8. A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me

9. a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;

10. adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.

11. Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.

12. Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.

13. Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio ; frameam tuam

14. ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

15. Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.





“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina