1. Canticum Psalmi, ipsi David.

2. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.

3. Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.

4. Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:

5. quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

6. Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua:

7. ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

8. Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.

9. Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ;

10. Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.

11. Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?

12. nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?

13. Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

14. In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.





“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina