1. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

2. In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras.

3. Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: “Cantate nobis de canticis Sion”.

4. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

5. Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea;

6. adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae.

7. Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: “Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea”.

8. Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis;

9. beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.




Livros sugeridos



“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina