1. In finem. Psalmus David.

2. In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?

3. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:

4. quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit?

5. Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum.

6. Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7. Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8. Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.





“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina