1. psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et brachium sanctum ejus

2. notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam

3. recordatus est misericordiæ suæ et veritatem suam domui Israël viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri

4. jubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite

5. psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi

6. in tubis ductilibus et voce tubæ corneæ jubilate in conspectu regis Domini

7. moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et qui habitant in eo

8. flumina plaudent manu simul montes exultabunt

9. a conspectu Domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in æquitate



Livros sugeridos


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.