1. in finem pro Idithun psalmus David

2. nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum

3. nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius

4. quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ

5. verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma

6. verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea

7. quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo

8. in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est

9. sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in æternum

10. verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum

11. nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiæ si affluant nolite cor adponere

12. semel locutus est Deus duo hæc audivi quia potestas Dei

13. et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique juxta opera sua



Livros sugeridos


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.