Epistula ad Ephesios, 2
1. et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
2. in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus secundum principem potestatis æris hujus spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ
3. in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii iræ sicut et ceteri
4. Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
5. et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
6. et conresuscitavit et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu
7. ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Jesu
8. gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
9. non ex operibus ut ne quis glorietur
10. ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus
11. propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne manufacta
12. quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
13. nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
14. ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriæ solvens inimicitiam in carne sua
15. legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
16. et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
17. et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
18. quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
19. ergo jam non estis hospites et advenæ sed estis cives sanctorum et domestici Dei
20. superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Jesu
21. in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
22. in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu