1. Magistro chori. Fidibus. David.

2. Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae.

3. A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam mihi deduc me!

4. Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.

5. Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum,

6. quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum.

7. Dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis.

8. Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum.

9. Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.




Livraria Católica

Conheça esses e outros livros em nossa livraria.



“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina