1. canticum psalmi filiis Core secunda sabbati

2. magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto ejus

3. fundatur exultatione universæ terræ montes Sion latera aquilonis civitas regis magni

4. Deus in domibus ejus cognoscitur cum suscipiet eam

5. quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum

6. ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt

7. tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis

8. in spiritu vehementi conteres naves Tharsis

9. sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in æternum diapsalma

10. suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

11. secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terræ justitia plena est dextera tua

12. lætetur mons Sion exultent filiæ Judææ propter judicia tua Domine

13. circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus ejus

14. ponite corda vestra in virtute ejus et distribuite domus ejus ut enarretis in progeniem alteram

15. quoniam hic est Deus Deus noster in æternum et in sæculum sæculi ipse reget nos in sæcula



Livros sugeridos


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.