1. Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.

2. Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis,

3. quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

4. Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris.

5. Elegit nobis hereditatem nostram, gloriam Iacob, quem dilexit.

6. Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubae.

7. Psallite Deo, psallite; psallite regi nostro, psallite.

8. Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.

9. Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam.

10. Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est.




Livros sugeridos



“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina