aaaaa

1. in finem pro filiis Core psalmus

2. omnes gentes plaudite manibus jubilate Deo in voce exultationis

3. quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram

4. subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris

5. elegit nobis hereditatem suam speciem Jacob quam dilexit diapsalma

6. ascendit Deus in jubilo Dominus in voce tubæ

7. psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite

8. quoniam rex omnis terræ Deus psallite sapienter

9. regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam

10. principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terræ vehementer elevati sunt




“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina