1. Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.

2. Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.

3. Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.

4. Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.

5. Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi.

6. Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo.

7. Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra.

8. Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.

9. Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae,

10. arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne.

11. Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.

12. Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.




Livraria Católica

Conheça esses e outros livros em nossa livraria.



Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina