1. in finem Idithun canticum David

2. dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me

3. obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est

4. concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis

5. locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi

6. ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma

7. verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea

8. et nunc quæ est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est

9. ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me

10. obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti

11. amove a me plagas tuas

12. a fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma

13. exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

14. remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero



Livros sugeridos


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.