1. psalmus cantici in dedicatione domus David

2. exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me

3. Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

4. Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum

5. psallite Domino sancti ejus et confitemini memoriæ sanctitatis ejus

6. quoniam ira in indignatione ejus et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia

7. ego autem dixi in abundantia mea non movebor in æternum

8. Domine in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus

9. ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor

10. quæ utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

11. audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus

12. convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me lætitia

13. ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in æternum confitebor tibi



Livros sugeridos


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.