1. laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in sæculum et in sæculum sæculi

2. per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sæculum et in sæculum sæculi

3. magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis

4. generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt

5. magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur et mirabilia tua narrabunt

6. et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt

7. memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt et justitia tua exultabunt

8. miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors

9. suavis Dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus

10. confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi

11. gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur

12. ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiæ regni tui

13. regnum tuum regnum omnium sæculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis

14. adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos

15. oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno

16. aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione

17. justus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

18. prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate

19. voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos

20. custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet

21. laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum et in sæculum sæculi



Livros sugeridos


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.