1. alleluja confitemini Domino quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus

2. dicat nunc Israël quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus

3. dicat nunc domus Aaron quoniam in sæculum misericordia ejus

4. dicant nunc qui timent Dominum quoniam in sæculum misericordia ejus

5. de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus

6. Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

7. Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos

8. bonum est confidere in Domino quam confidere in homine

9. bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus

10. omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia ultus sum in eos

11. circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos

12. circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos

13. inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me

14. fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem

15. vox exultationis et salutis in tabernaculis justorum

16. dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem

17. non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

18. castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me

19. aperite mihi portas justitiæ ingressus in eas confitebor Domino

20. hæc porta Domini justi intrabunt in eam

21. confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

22. lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli

23. a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris

24. hæc est dies quam fecit Dominus exultemus et lætemur in ea

25. o Domine salvum fac o Domine prosperare

26. benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

27. Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris

28. Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

29. confitemini Domino quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus



Livros sugeridos


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.