Mosaico decorativo

1. mulieris bonæ beatus vir numerus enim annorum illorum duplex

1. Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex.

2. mulier fortis oblectat virum suum et annos vitæ illius in pace implebit

2. Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit.

3. pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis

3. Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.

4. divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris

4. Divitis autem vel pauperis cor bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris.

5. a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit

5. A tribus timuit cor meum, et de quarto facies mea metuit:

6. delatura civitatis et collectio populi

6. delaturam civitatis et collectionem populi,

7. et calumniam mendacem super mortem omnia gravia

7. calumniam mendacem, super mortem omnia gravia;

8. dolor cordis et luctus mulier zelotypa

8. dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem;

9. in muliere infideli flagellum linguæ omnibus communicans

9. et flagellum linguae omnibus communicans.

10. sicut boum jugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem

10. Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem.

11. mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur

11. Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur.

12. fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur

12. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur.

13. in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se

13. In filia pervicaci firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi.

14. ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit

14. Ab omni irreverentia oculorum eius cave et ne mireris, si te neglexerit.

15. sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat

15. Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.

16. gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit

16. Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit

17. disciplina illius datus Dei

17. disciplina illius. Datum Dei est

18. mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditæ animæ

18. mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae animae.

19. gratia super gratiam mulier sancta et pudorata

19. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;

20. omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ

20. omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.

21. sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus

21. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.

22. lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super ætatem stabilem

22. Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super staturam stabilem;

23. columnæ aureæ super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris

23. columnae aureae super bases argenteas, et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.

24. fundamenta æterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctæ

24. Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.

25. in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit

25. In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:

26. vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus

26. vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus

27. et qui transgreditur a justitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam

27. et qui transgreditur a iustitia ad peccatum; Deus parabit eum ad romphaeam.

28. duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non justificabitur caupo a peccatis labiæ

28. Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile eruitur negotians a neglegentia, et non iustificabitur caupo a peccatis.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.