pronađen 65 Rezultati za: Labia
Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam, (Liber I Samuelis 1, 13)
donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. (Liber Iob 8, 21)
Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, (Liber Iob 11, 5)
Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. (Liber Iob 15, 6)
roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. (Liber Iob 16, 6)
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. (Liber Iob 19, 20)
non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. (Liber Iob 27, 4)
Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. (Liber Iob 32, 20)
Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. (Liber Iob 33, 3)
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 11, 3)
Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. (Liber Psalmorum 11, 4)
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? (Liber Psalmorum 11, 5)