1. psalmus cantici in die sabbati

2. bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

3. ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

4. in decacordo psalterio cum cantico in cithara

5. quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

6. quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ

7. vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget hæc

8. cum exorti fuerint peccatores sicut fænum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in sæculum sæculi

9. tu autem Altissimus in æternum Domine

10. quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

11. et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

12. et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

13. justus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

14. plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

15. adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

16. ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo



Livros sugeridos


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.