aaaaa

1. laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei cæli commorabitur

2. dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum

3. quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero

4. in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis ejus sperabis

5. scuto circumdabit te veritas ejus non timebis a timore nocturno

6. a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et dæmonio meridiano

7. cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

8. verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis

9. quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum

10. non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo

11. quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

12. in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

13. super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem

14. quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum

15. clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum

16. longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum




“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina