1. oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego

2. custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te

3. miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

4. lætifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi

5. quoniam tu Domine suavis et mitis et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te

6. auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meæ

7. in die tribulationis meæ clamavi ad te quia exaudisti me

8. non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua

9. omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

10. quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus

11. deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua lætetur cor meum ut timeat nomen tuum

12. confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in æternum

13. quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori

14. Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quæsierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo

15. et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multæ misericordiæ et verax

16. respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillæ tuæ

17. fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me



Livros sugeridos


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.