1. canticum psalmi Asaph

2. Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus

3. quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput

4. super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos

5. dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israël ultra

6. quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt

7. tabernacula Idumeorum et Ismahelitæ Moab et Aggareni

8. Gebal et Ammon et Amalech alienigenæ cum habitantibus Tyrum

9. etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma

10. fac illis sicut Madiam et Sisaræ sicut Jabin in torrente Cison

11. disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terræ

12. pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

13. qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei

14. Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti

15. sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes

16. ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos

17. imple facies illorum ignominia et quærent nomen tuum Domine

18. erubescant et conturbentur in sæculum sæculi et confundantur et pereant

19. et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra



Livros sugeridos


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.