1. in finem pro Idithun psalmus Asaph

2. voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me

3. in die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea

4. memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma

5. anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus

6. cogitavi dies antiquos et annos æternos in mente habui

7. et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum

8. numquid in æternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc

9. aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem

10. aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma

11. et dixi nunc cœpi hæc mutatio dexteræ Excelsi

12. memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum

13. et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor

14. Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster

15. tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam

16. redemisti in brachio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph diapsalma

17. viderunt te aquæ Deus viderunt te aquæ et timuerunt et turbatæ sunt abyssi

18. multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittæ tuæ transeunt

19. vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuæ orbi terræ commota est et contremuit terra

20. in mari via tua et semitæ tuæ in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur

21. deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron



Livros sugeridos


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.