1. verbum quod vidit Isajas filius Amos super Judam et Hierusalem

2. et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

3. et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

4. et judicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prœlium

5. domus Jacob venite et ambulemus in lumine Domini

6. projecisti enim populum tuum domum Jacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt

7. repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum ejus

8. et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigæ ejus et repleta est terra ejus idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum

9. et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis

10. ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria majestatis ejus

11. oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa

12. quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

13. et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan

14. et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos

15. et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum

16. et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est

17. et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa

18. et idola penitus conterentur

19. et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terræ a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram

20. in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quæ fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones

21. et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram

22. quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus quia excelsus reputatus est ipse





“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina