1. psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini

2. Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me

3. nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat

4. Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

5. si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis

6. persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma

7. exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in præcepto quod mandasti

8. et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere

9. Dominus judicat populos judica me Domine secundum justitiam meam et secundum innocentiam meam super me

10. consummetur nequitia peccatorum et diriges justum et scrutans corda et renes Deus

11. justum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde

12. Deus judex justus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies

13. nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum

14. et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit

15. ecce parturiit iniustitiam et concepit dolorem et peperit iniquitatem

16. lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit

17. convertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet

18. confitebor Domino secundum justitiam ejus et psallam nomini Domini altissimi



Livros sugeridos


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.