aaaaa

1. in finem in hymnis David

2. exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meæ

3. a finibus terræ ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me

4. quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici

5. inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma

6. quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

7. dies super dies regis adicies annos ejus usque in diem generationis et generationis

8. permanet in æternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret ejus

9. sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi ut reddam vota mea de die in diem




“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina