1. in finem ne disperdas David in tituli inscriptione

2. si vere utique justitiam loquimini recta judicate filii hominum

3. etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestræ concinnant

4. alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa

5. furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas

6. quæ non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter

7. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus

8. ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur

9. sicut cera quæ fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem

10. priusquam intellegerent spinæ vestræ ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos

11. lætabitur justus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris

12. et dicet homo si utique est fructus justo utique est Deus judicans eos in terra



Livros sugeridos


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.