1. Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit.

2. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiae.

3. Clamabo ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi.

4. Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.

5. Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.

6. Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.

7. Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam.

8. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum;

9. cantabo et psalmum dicam. Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram.

10. Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in nationibus,

11. quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

12. Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.




Livraria Católica

Conheça esses e outros livros em nossa livraria.



“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina