1. in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca

2. miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas

3. clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi

4. misit de cælo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam

5. et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittæ et lingua eorum gladius acutus

6. exaltare super cælos Deus et in omnem terram gloria tua

7. laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma

8. paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam

9. exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

10. confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus

11. quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

12. exaltare super cælos Deus et super omnem terram gloria tua



Livros sugeridos


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.