1. in finem in carminibus psalmus David

2. cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

3. filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium diapsalma

4. et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum

5. irascimini et nolite peccare quæ dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma

6. sacrificate sacrificium justitiæ et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona

7. signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti lætitiam in corde meo

8. a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt

9. in pace in id ipsum dormiam et requiescam

10. quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me



Livros sugeridos


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.