aaaaa

1. Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David.

2. Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam.

3. Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?

4. Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.

5. Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite.

6. Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino.

7. Multi dicunt: “Quis ostendit nobis bona?”. Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!

8. Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.

9. In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.




“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina