1. huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum

2. exaudi vocem deprecationis meæ dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum

3. ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum

4. da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis

5. quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum ejus destrues illos et non ædificabis eos

6. benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ

7. Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei

8. Dominus fortitudo plebis suæ et protector salvationum christi sui est

9. salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuæ et rege eos et extolle eos usque in æternum



Livros sugeridos


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.