1. David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad prœlium digitos meos ad bellum

2. misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me

3. Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum

4. homo vanitati similis factus est dies ejus sicut umbra prætereunt

5. Domine inclina cælos tuos et descende tange montes et fumigabunt

6. fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos

7. emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum

8. quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

9. Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

10. qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno

11. eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

12. quorum filii sicut novella plantationis in juventute sua filiæ eorum conpositæ circumornatæ ut similitudo templi

13. promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosæ abundantes in egressibus suis

14. boves eorum crassi non est ruina maceriæ neque transitus neque clamor in plateis eorum

15. beatum dixerunt populum cui hæc sunt beatus populus cujus Dominus Deus ejus



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.