1. alleluja confitemini Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus

2. confitemini Deo deorum quoniam in æternum misericordia ejus

3. confitemini Domino dominorum quoniam in æternum misericordia ejus

4. qui facit mirabilia magna solus quoniam in æternum misericordia ejus

5. qui fecit cælos in intellectu quoniam in æternum misericordia ejus

6. qui firmavit terram super aquas quoniam in æternum misericordia ejus

7. qui fecit luminaria magna quoniam in æternum misericordia ejus

8. solem in potestatem diei quoniam in æternum misericordia ejus

9. lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in æternum misericordia ejus

10. qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum quoniam in æternum misericordia ejus

11. qui eduxit Israël de medio eorum quoniam in æternum misericordia ejus

12. in manu potenti et brachio excelso quoniam in æternum misericordia ejus

13. qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in æternum misericordia ejus

14. et duxit Israël per medium ejus quoniam in æternum misericordia ejus

15. et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro quoniam in æternum misericordia ejus

16. qui transduxit populum suum in deserto quoniam in æternum misericordia ejus

17. qui percussit reges magnos quoniam in æternum misericordia ejus

18. et occidit reges fortes quoniam in æternum misericordia ejus

19. Seon regem Amorreorum quoniam in æternum misericordia ejus

20. et Og regem Basan quoniam in æternum misericordia ejus

21. et dedit terram eorum hereditatem quoniam in æternum misericordia ejus

22. hereditatem Israël servo suo quoniam in æternum misericordia ejus

23. quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in æternum misericordia ejus

24. et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in æternum misericordia ejus

25. qui dat escam omni carni quoniam in æternum misericordia ejus

26. confitemini Deo cæli quoniam in æternum misericordia ejus

27. confitemini Domino dominorum quoniam in æternum misericordia ejus



Livros sugeridos


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.