1. in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum

2. Dominus de cælo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum

3. omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum

4. nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis

5. Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor

6. quoniam Deus in generatione justa consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes ejus est

7. quis dabit ex Sion salutare Israël cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ exultabit Jacob et lætabitur Israël



Livros sugeridos


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.